Arculfo 670

De Locis Santis,

L’abate Adamnanus nelle stesura del De Locis Santis, ci offere la narrazione del pellegrinaggio del vescovo Gallico Arculfo che alla metà del VII sec. fu in visita in Terra Santa.
La descrizione si sofferma sui luoghi di culto di Betlemme e insieme alla basilica della Natività, vengono ricordati anche I cosidetti santuari minori come: il lavacro di Gesù.

De illa petra extra murum posita, super quam aqua primae lavationis eius post nativitatem effusa est

De illa petra extra murum posita, super quam aqua primae post nativitatem dominici ablutionis corpusculi de muri summitate inclinato, in quo fuit, effusa est vasculo, breviter commemorandum aestimo. Quae sacri lavacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente quasi quandam natura cavatam invenit fossam; quae cadem undula in primo dominico repleta natalico ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur limpha sine ulla defectione vel diminutione, nostro Salvatore hoc miraculum a die nativitatis suae peragente, de quo propheta canit: Qui eduxit aquam de petra et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus, qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam. Idem ipse est dei virtus et dei sapientia, qui et de Bethlemitica illa petra aquam eduxit lacunam plenam semper limphis conservat. Quam noster Arculfus propriis obtutibus inspexit et in ea faciem lavit.