Sevulfo 1102-1103

Peregrinatio ad Hierosolymam

La descrizione degli antichi monasteri dei monaci Girolamo e Paola ci vengono restituite dal Pellegrino scandinavo che descrive questi luoghi nella su Peregrinatio ad Hierosolymam scritta tra 1102-1103.
In questo modo Sevulfo descrive tutte le grotte sotterranee i sepolcri di San Girolamo e delle Sante Paola e Eustochio, insieme alla grotta degli Innocenti.

Bethleem civitas in Judea sex milibus distat a Jerosolimis in australem plagam: ibi nichil a Sarracenis est remissum habitabile, sed omnia devastata sicut in aliis omnibus sanctis locis extra murum civitatis Jerosoliman, preter monasterium beata virginis Mariae matris Domini nostri quod est magnum atque preclarum. In eadem ecclesia est quedam cripta sub choro, quasi in medio, in qua conspicitur ipse locus nativitatis Dominicae, quasi ad levam; ad dexteram vero paulo inferius, juxta locum nativitatis Domini, est presepe ubi bos et asinus stabant, imposit Dominico infante coram eis in presepio; lapis autem unde caput Salvatoris nostri in sepulchro supponebatur, a sancto Jeronimo presbitero illuc Jerosolimis delatus, in presepio sepius videri potest. Ipse vero sanctus Jeronimus sub altare aquilonis in eadem ecclesia requiescit. Innocentes quidem qui infantes pro Christo infante ibidem ab Herode trucidti sunt, in australi parte ecclesiasub altare requiescunt; due etiam sacratissimae mulieres Paula et filia eius Eustochium virgo similiter ibi requiescunt.