Mudjir ed-Din 1494 (Isa)

Historia Jerusalem et Hebron

Mujir al-Din, fu cadì di Gerusalemme intorno alla metà del XV sec. E’ anche conosciuto quale storico arabo la cui opera principale è la cronaca la storia di Gerusalemme e Hebron nel Medioevo nell’Historia Jerusalem et Hebron. Questa cronaca è considerata molto preziosa, perchè costituisce "la fonte più completa e dettagliata per la storia di Gerusalemme". Qui nomina la città di Betlemme in quanto fonte mussulmana, quale luogo della nascita del profeta Issa.

Testimonianza mussulmana del Luogo santo

Orasti in Bethlehem ubi natus est Isa, sit illi pax! Abdallah filius Amr filii El As mittebat oleum pro lampade in Bethlehem ubi natus est, sit illi pax! Nostris temporibus maior pars habitantium istius oppidi sunt Christiani et in eo est ecclesia affabre constructa continens tres absides elevatas, quarum prima respicit nobilem Cubla [austrum], secunda orientem et ultima nobilem petram [aquilonem]. Eius tectum ex trabibus elevatis super quinquaginta columnas ex petra flava ac durissima, eius parientes ex lapidibus constructi, pavimentum autem marmoribus stratum eiusque tectum laminibus plumbeis affabre coopertum. Hanc autem ecclesiam aedificavit Helena Costantini mater, et in ea est locus nativitatis Isa, sit illi pax! Qui est in crypta infra tres absides et Christiani credunt in eam.
Perveniunt ad illa divitiae ex regionibus fracis et aliis pro ipsa et pro religiosis monasterium ecclesiae proximum habitantibus.